SERMO de Fide generalis

SERMO de Fide generalis
SERMO de Fide generalis,
in Ecclesia Romana vocatur Solennitas quâ sententiae ab Inquisitoribus pronuntiantur, vide supra Actio Fidei, quia ante sententiarum pronuntiationem Sermo de Fide, per Inquisitorem haberi consuevit. In hoc is Fidem commendat, et ad eius defensionem ac haereticae pravitatis exstirpationem populum hortatur: eôque finitô monet illum, si sciverint aliquem quid dixisse aut fecisse contra fidem, aut aliquem tenere errorem, officii sui esse, id Inquisitori indicare. Factâ monitione, per suum Notarium vel alium Clericum, ex ambone praelegi iubet literas monitorias: quibus omnes cuiuscumque conditionis et status iubentur, sub poena excommunicationis, intra 6. aut 12. proxime sequentes dies Inquisitori revelare, si quem noverint haereticum aut de haeresi suspectum. Vocantur autem hae literae Edictum Fidei, cuius exemplar, non tantûm quod in Hispania, sed etiam quod in Italia hodie promulgatur, Latine versum exhibet Phil. a Limbotch Historiâ Inquisit. l. 4. c. 2. In multis locis, praesertim in Hispania, finitô sermone, omnes simul coram cruce ac libro Euangeliorum iureiurandô promittunt, Magistratus inprimis, se omni ope Inquisitorem adiuturos: cuiusmodi iuramenti forma, ex Constitutione Friderici II. Patavi promulgatâ A. C. 1239. desumpta, exhibetur a modo dicto Auctore l. c. ubi et alia quaedam huc pertinentia. Atque huiusmodi Sermones soliti sunt haberi, quoties provinciam suam novus Inquisitor ingreditur, inprimis vero cum Actionis Fidei, ut vocant, sollennitas celebranda instat. Et quidem primus omnium Sermonum horum habitus est A. C. 1307. Dominicâ I. Quadragesimae V. Nonas Martii, uti docet idem Auctor Praefat. ad librum Sententiarum Inquisit. Tholosan. a se primum in lucem emissum nuperrime, quô XIV. Sermonum Acta continentur, e quibus integra Inquisitionis ratio, qualis olim in usu fuit, clarissime curioso lectori clucet.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • АМВРОСИЙ — Аврелий [лат. Aurelius Ambrosius] (ок. 339, Августа Треверов, совр. Трир 4.04.397, Медиолан, совр. Милан), свт. (пам. 7 дек.), еп. Медиоланский (с 7.12. 373), один из великих зап. отцов Церкви. Житие Источником сведений о жизни А. являются прежде …   Православная энциклопедия

  • ВОПЛОЩЕНИЕ — [греч. ἐνσάρκωσις, лат. incarnatio], ключевое событие истории спасения, состоящее в том, что предвечное Слово (Логос), Сын Божий, Второе Лицо Пресв. Троицы, восприняло человеческую природу. Вера в факт В. служит основанием христ. исповедания… …   Православная энциклопедия

  • КАТЕХИЗИС — [греч. κατήχησις; лат. catechismus, catechesis], жанр христ. вероучительной лит ры. Как пособие для первоначального усвоения наиболее важных понятий и положений вероучения и церковной жизни К. предполагает краткость, ясность и однозначность… …   Православная энциклопедия

  • Conscience — • The individual, as in him customary rules acquire ethical character by the recognition of distinct principles and ideals, all tending to a final unity or goal, which for the mere evolutionist is left very indeterminate, but for the Christian… …   Catholic encyclopedia

  • PAPAUTÉ — Le mot papatus dérive du titre de papa (titre d’honneur signifiant père), donné jusqu’au VIIe siècle à tous les évêques, mais plus spécialement à celui de Rome. Papatus apparaît dans le dernier tiers du XIe siècle, en même temps que l’emploi de… …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”